monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p6, VII. Nicaeae expugnatio. Maximi exercitus crucesignatorum progressus. Praelia adversus Turcas.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER NONUS., , VI. Varia crucesignatorum itinera. Proditio Graecorum. <<<     >>> VIII. Nova praelia. Iconii et Heracleae expugnatio.

VII. Nicaeae expugnatio. Maximi exercitus crucesignatorum progressus. Praelia adversus Turcas.

1  Castris itaque pridie Nonas Maii metatis, tentoriisque occidentalium locatis, obsessa est Nicaea, totius Romaniae caput, urbs munitissima, utpote quam ostentabant inexpugnabilem esse, in coelum porrecta moenia, lacusque adiacens, civitatem a latere cingens. 2  In primis ibi tam calamitosa fuit inopia panis, antequam mercatus ab imperatore dirigeretur, ut si quando unus panis inveniebatur, viginti vel triginta denariis emeretur. 3  Sed Deo de suis procurante, confestim Buamundus venit, et copiosum terra marique exercitum deduxit. 4  Inopina itaque victualium ubertas repente facta est in tota Christi militia. 5  In die autem Dominicae Ascensionis aggressi sunt urbem expugnare, et ligneas contra muralem altitudinem machinas erigere. 6  Per duos igitur dies acriter infestantes civitatem, conati sunt effodere murum. 7  Gentiles, qui intus erant, econtra viriliter instare, muros penatesque suos magna vi defensare, lapides et spicula dirigere, clypeis se protegere, et supervenienti telorum nimbo audacter se opponere. 8  E regione Galli nihil intentatum relinquere, consertorum testudine scutorum se occultare, et sic iaculorum ingruentia devitare, et persaepe fatiscentes obsessos lacessere. 9  Cives interim, missis nuntiis, a contribulibus suis et affinibus adiutorium convocarunt, dicentes: Accelerate; per meridianam portam, nihil formidantes, intrate, quae adhuc ab omni vacat obsidione! Porro, auxiliante Deo, multum aliter evenit haec sperantibus. 10  Ipso enim die, Sabbato scilicet post Ascensionem Domini, Podiensis episcopus et Tolosanus comes illuc advenerant, eisque ab aliis principibus australis porta commissa fuit. 11  Comes itaque Saracenis secure accurrentibus ex improviso armatus obviavit, et exercitus eius totus, in armis speciosus, barbaram stoliditatem viriliter repulit. 12  Saraceni, multis suorum amissis, turpiter fugerunt, et facile a Francis superati sunt. 13  Nicaeni cives iterum vicinos accersierunt, quibus certitudinem victoriae iurando confirmaverunt. 14  Igitur illi audacter venerunt cum funiculis, quibus vinctos ad sua captivare Christianos autumabant. 15  Verum Franci conglobatim ethnicis venientibus occurrerunt, rursus eos invaserunt, superaverunt, fugaverunt, multisque peremptis victoriosi redierunt. 16  Deinde Raimundus comes et Haimarus episcopus cum exercitibus suis valde laboraverunt, multisque modis urbem aggressi sunt; contra quos obsessi cives totis nisibus obstiterunt. 17  Tandem Christiani duces in unum convenerunt, et hoc ordine Nicaeam, Bithyniae urbem, obsederunt. 18  Ex una parte obsederunt eam Buamundus et Tancredus, iuxta quos, cum fratribus suis, dux Godefredus. 19  Deinde Rodbertus, Flandriae comes, strenuus vir et miles audacissimus. 20  Iuxta hunc Rodbertus, Normannorum dux, et Stephanus Carnotensis comes, et Hugo comes de Sancto Paulo, Conanus quoque Brito, filius Gaufredi comitis, et Radulfus de Guader, et Rogerius de Barnevilla, cum suis agminibus. 21  Ad portam vero meridianam Tolosanus et Podiensis excubabant. 22  Isti itaque sic urbem circumdederant, ut nemo ingredi vel egredi posset, nisi lacu qua civitas cingebatur. 23  Per lacum quippe, Christianis videntibus, securi gentiles navigabant, sibique necessaria navigio devectabant. 24  Verum Christi militia laudabiliter Nicaeam obsederat, et castra speciosa, tentoriaque imperiosa in Christi nomine prudenter disposuerat. 25  Fulgebant in armis Christiani, maximeque in morum ornatu erant decentissimi. 26  Mundi moribus, vegeti corporibus, animosi pectoribus militabant. 27  Animabus suis praecavebant, carnis voluntatibus et voluptatibus omnia illicita abdicabant. 28  Ipsi duces militabant, omniaque disponentes, aliosque cohortantes, ipsi excubabant. 29  Ibi erat omnium rerum magna communitas. 30  Episcopi quotidie de continentia sermocinabantur, omne scortum et abusum de medio castrorum abominabantur. 31  Turci interim pro defensanda urbe desudabant, et per lacum, Christianis videntibus, tute ibant et redibant. 32  Franci igitur moesti, qualiter eis lacum auferrent, machinati sunt. 33  Legatos Constantinopolim direxerunt, et quid contra hostes praevidissent agendum, Augusto solerter intimarunt. 34  Mox imperator, auditis eorum petitionibus, acquievit, et omnia secundum dispensationem eorum fieri praecepit. 35  Ex praecepto igitur Augusti boves festinanter adducti sunt, et velivolae naves portum Chevetot appulerunt. 36  Turcopoli etiam adfuerunt. 37  Scaphae carrucis superpositae sunt, et bobus huic operi ministrantibus, usque ad crepidinem lacus laboriose deductae sunt. 38  Nocte terris incumbente, naves in lacum impegerunt, easque Turcopolis mandaverunt. 39  Crepusculo diei albescente, lacum sulcantes ordinate, tendebant puppes ad urbem. 40  Cives, lacum navibus opertum eminus aspicientes, mirabantur, et si forte sibi auxilium veniret, suspicabantur. 41  At postquam certitudinem de eis perceperunt, diriguere metu, et exsangues facti desperaverunt. 42  Repentino casu perturbatis praeter spem omnia contigerunt. 43  Urbi terra lacuque obsessae nulla spes salutis erat. 44  Ad imperatorem igitur legatos destinant, et obnixe supplicant ut iam victis parcat, urbem deditam recipiat, eamque, sicuti suam, ab hostibus protegat, ne res eorum alienigenis praeda fiat. 45  His imperator auditis, Christianorum profectui, ut eventus rei postea probavit, occulte invidens, obsessorumque legationi satisfaciens, Tatano, principi militiae, quem nostratibus praevium cum XL millibus antea constituerat, aliisque satellitibus suis imperavit ut se et sua dedentes Bysantium impunitos deducerent, et de civitate servanda curiosi procurarent. 46  Iuxta praeceptum Augusti omnia facta sunt, et civitas reddita est, gensque Gentilium ad urbem imperatoriam indemnis deducta est. 47  Victos itaque imperator cum honorificentia libertatis suscepit, magnisque dapsilitatibus educavit, et pauperibus Christianis multa donaria donavit. 48  Civitate reddita, Christiani ab obsidione secedunt. 49  Ibi nimirum multi fame, vel gladio, vel alio quolibet exterminio mortui sunt; qui, ut credimus, felici martyrio laureati sunt, quoniam pro fratrum compassione corpora sua tradiderunt. 50  Multi etiam gentilium variis eventibus trucidati sunt, quorum cadavera passim inhumata iacuerunt. 51  Per septem hebdomadas, tresque dies illic Christiani demorati sunt; et, reddita urbe, pedem alias tristes direxerunt. 52  Poenitebat enim eos longae obsidionis, dum non dominati sunt urbi, more subiugatae civitatis. 53  Nam si saltem facultates inimicorum publicarentur, paupertas egenorum temperaretur, et absumptae impensae aliquantulum resarcirentur. 54  Mandatum Alexii, de non publicandis Nicaeae penatibus, Christiani aequanimiter non pertulerunt, ubi diu, rebus suis incassum expensis, sanguinem suum fuderunt, et facultates quas attulerant, in immensum attenuarunt. 55  Fraudulentos itaque mores Augusti cum damno experti sunt. 56  Sed tamen, quia tunc nihil proficerent, in tempus siluerunt. 57  Hic primum patuit odiorum seminarium; hic compertum est inimicitiarum fomentum; hic discordiarum coeperunt incentiva pullulare; hic simultatum simulacra visa sunt succrescere. 58  Nam, quoniam Alexius non recte contra eos egerat, ipsi contra eum de ultione cogitabant. 59  Die, qua Nicaena obsidio soluta est, ad quemdam pontem perventum est, ubi sua Christianus populus tentoria collocavit. 60  Duos ibi dies fecerunt, et tertia die ante lucem iter praeproperi arripuerunt; et quoniam nox tenebrosa erat, incertam incerti viam tenuerunt. 61  Divisi ergo ab invicem, duorum iter dierum consummaverunt. 62  Buamundus et Rodbertus Normannus, Blesensisque comes Stephanus et Tancredus, Hugo de Sancto Paulo et Girardus de Gornaco, Gualterius de Sancto Gualerico et Bernardus, filius eius, Guillelmus, filius Rannulfi vicecomitis et Guillelmus de Ferrariis, Herveus, filius Dodemanni et Conanus, filius comitis Gaufredi, Radulfus de Guader et Alannus filius eius, Riou de Lohoac et Alannus, dapifer Dolensis et alii plures erant in uno agmine. 63  In altero Tolosanus comes et Podiensis episcopus, Godefredus dux et Balduinus et Hugo Magnus, et Flandrensis Rodbertus, cum copiosis commeantium examinibus. 64  In ipsa septimana, Turci, velut arena maris innumeri, contra Buamundum confluxerunt, et magna multitudine confisi, Christianos unanimiter invaserunt. 65  Dux eorum Dalimannus erat, eosque furor in alienigenas animabat, qui Nicaeam praesumpsissent expugnare, et possessiones eorum depopulari. 66  Ibi erant Turci, Saraceni, Persae et Agulani, quorum numerum computaverunt CCCLX millia, praeter Arabes, quorum concursus indeterminatus fuit. 67  Egregius vero Buamundus, ut innumerabilem multitudinem inimicorum suis, ore rabido, et effero gladio, minitantem et insultantem vidit, imperterritus stetit, suosque brevi, sed sapientissimo admonuit, et laudabiliter ad honorificum certamen corroboravit. 68  Celeriter mandat sociis, qui ab eo longiuscule recesserant, ut ad eos iuvandos in grandi necessitate properent. 69  Peditibus iubet ut impigre et prudenter tentoria figant, et militibus ut secum obviam paganis ad bellum procedant, et laborem certaminis indefessi sustineant. 70  Interim Turci occlamantes advenerant, et sagittando, vel iaculando, seu cominus feriendo, Christianos acerrime infestabant. 71  Nulla fatigatis dabatur requies, sed omnia Christianorum corpora cruore vel sudore liquentia conspiceres. 72  Econtra Franci pondus belli indesinenter sufferre, incursus in hostes aliquando prudenter differre, gladiis interdum resistere, socios vocatos exspectare, nec in aliquo titubare. 73  Hanc conflictuum violentiam ab hora diei tertia usque in horam nonam pertulerunt. 74  Illa die mulieres fuerunt bellantibus pernecessariae. 75  Nam sitientibus aquam perniciter porrigebant, et pugnantes exhortando confortabant. 76  Martis campus incanduerat. 77  Totis enim viribus utrinque certabatur. 78  Christiani angebantur. 79  Nam plerumque in ipsis castris impugnabantur. 80  Alius exercitus legatis Buamundi discredebat, et de belli certitudine ambigebat. 81  Nullam gentem sperabat esse, quae contra sui exercitus partem saltem decimam de bello auderet anhelare. 82  Postquam tamen rumor iste per totum exercitum percrebruit, et legatis legati superadditi sunt, Godefredus dux, ut erat miles acerrimus, comes quoque Stephanus, vir prudens et modestus, Hugo Magnus, Balduinus quoque et Eustachius, intrepidi cum suis advolant commilitonibus. 83  Podiensis episcopus pone sequebatur, comesque Tolosanus, Raimundus. 84  Mirabantur iam fatiscentium corda Christianorum, unde tanta gens, tamque repentina, praeter spem in eos immersisset. 85  Montes enim et valles cooperuerant, et si qua plana erant, densis turmarum cuneis omnia frequentabantur. 86  Auxiliante Deo, Christiani fortiter praeliabantur, et gladiis exertis et in mortem vibratis res duntaxat gerebatur. 87  Adsunt repentini, quos advocaverant, socii. 88  Podiensis episcopus, cum suo magno exercitu, a tergo praeoccupavit inimicos. 89  Parte altera comes Sancti Egidii et Balduinus ac Eustachius festinanter equitabant. 90  A dextera dux Godefredus irruit, et Hugo Magnus, et Flandrensis Rodbertus, per omnia miles expeditissimus. 91  Rodbertus namque Normannus et Blesensis Stephanus, Tancredus et Buamundus pugnabant, diuque belli pondus sustinuerant. 92  Gentiles obstupefacti, quoniam hostiliter a facie et a tergo inopine premebantur, fugae se crediderunt, et terga caedentibus concesserunt. 93  Cecidit autem eos usque ad internecionem Christianorum gladius, et multi multimodis oppetierunt mortibus. 94  Si qui vero potuerunt, delituerunt. 95  Ibi barbarorum millia caesa sunt, quoniam in eos vehementer grassati sunt, quos tota die crudeliter insectati fuerant. 96  Guillelmus Marchisus, frater Tancredi, et Gaufredus de MonteScabioso, viri multum militares, bonae indolis et illustres, et multi alii, milites et pedites, ceciderunt. 97  Turci enim, astu nimio pollentes, audaci vigent animo, et irreverberato confligunt gladio. 98  Mortes eminus inimicis creberrime infigunt, quia utuntur arcubus, et multis instrumentis nituntur bellicis. 99  Iactitant se de Francorum stirpe genealogiam duxisse, eorumque proavos a Christianitate descisse. 100  Dicunt etiam nullos naturaliter militare, nisi se et Francos. 101  Hoc itaque praelium Kalendas Iulii [1097] factum est, diesque solemnis omnipotenti Deo, qui omnia bene disponit, cum devotis laudibus celebrata est. 102  Ethnicis ita pessundatis et procul effugatis, ad eorum tentoria diripienda conversi sunt Christiani, et invenerunt ibi auri argentique plurimum. 103  Subiugalia, mulos et equos, boves et camelos, verveces et asinos, et copiosam supellectilem in eorum papilionibus repererunt; et diversis onusti gazis, cum triumpho et inenarrabili gaudio ad suos redierunt. 104  Fama tantae victoriae longinquas et exteras nationes coepit deterrere, et titulum Christianitatis remotorum auribus populorum infundere. 105  Praeclara Christianorum facinora, sibique superventuram eorum militiam omnes et singuli formidabant.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER NONUS., , VI. Varia crucesignatorum itinera. Proditio Graecorum. <<<     >>> VIII. Nova praelia. Iconii et Heracleae expugnatio.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p6, VII. Nicaeae expugnatio. Maximi exercitus crucesignatorum progressus. Praelia adversus Turcas.